- ISITIA
- ISITIAapud Ael. Lamprid. in Heliogab. Primus fecit de piscibus Isitia: pro Isicia, e Graeco ἴσικα et ἰσἴκια, s. potius e Latino veteri insicare, pro insecare. Nihil enimaliud Isicium est, quam insecta minutatim caro: cuiusmodi insiciis et minutalibus ex carne vulgo farciebantur avium ventriculi, ut anserum et gallinarum: primus vero Heliogabalus de piscibus fecit; de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. Unde colligere est, quid sentiendum, de Rei Culinariae libris Apitio, uni e tribus eiusdem nominis gulae Proceribus, vulgo attribui solitis, in quibus Isitiorum marinorum de scylla s. cammaris et astracis: de loginine, de sepia, de locusta; de pectine, de ostrea, mentio est. Porro ita frequen ter de piscibus Isicia facta, ut inde hariolati sint nonnulli, et nominis illius etymon: ab isoce nempe originem eius Isid. arcessit. Orig. l. 20. quem Isicii ipso nomine donat Beda l. 1. c. 1. Sed merito sententia prior praeferenda, Casaub. et Salmas. ad Lamprid. Hinc Isiciarii, in testamento ridiculo Grunii Corocollae, Porcelli, apud Hier. Ep. ad Eustochium, Verbosis linguam, bubulariis intestina Issciariis femora, mulieribus lumbos etc. Vide quoque Macrob. Sat. l. 5. quo loco de difficili Isiciorum digestione monet, Hier. Merc. Observationib. Medicinal. l. 1. God. Stewech. Electis ad Arnob. l. ult. et supra in Esiciatae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.